Rozmiar: 15909 bajtów

- 27 -

1303. September 11.

In nomine domini amen. Quoniam ut ait sapiens Salomon non est priorum memoria, sic modernorum gesta ad nichilum tamquam aqua decurrens per oblivionem deveniunt eorumque recordacio aput posteros perit, nisi voce testium vel apicum testimonio fuerint posteris notificata. Nos igitur Thilo et Johannes advocati Civiumque communitas in Rathibor Notum facimus uuiversis presens scriptum inspecturis, quod coram nobis Nicolaus quidam commorans in Elcus, Nepos quondam Zyebotonis fratris Cunradi aliquando Sculteti de Matheiovkers, per quendam Stempel nomine fratrem Iarosij advocati de Bauorov et per se ipsum contra fratrem Iohannem abbatem de Ruda fratresque eiusdem loci Sculticiam de Matheiovkers requirebat, ad quam ins ex parte avj sui supradicti videlicet Zybotonis habere se dicebat; supradictus vero abbas cum fratribus ei resistebant, dicentes numquam avum eius vel patrem habuisse aliquam iuridicionem ad supradictam videlicet Sculticiam de Matheiovkers. Cum ergo inter eos esset altercacio, tandem prefatus abbas cum fratribus idemque supradictus Stempel ex parte prefati Nicolai totam causam in nostro posuerunt iudicio et examine, et super hec terminum receperunt, in quo termino cum iu pleno iudicio sederemus cum Consulibus et Scabinis tocius Civitatis, Abbas cum fratribus coram nobis comparuit, ex parte vero supradicti Nicolai sive prolocutoris eius videlicet Stemplonis nullus omnino in predicto termino affuit. Tunc Abbas ad ostensionem sue iusticie probos homines ad atestandam rei veritatem huius adduxit, videlicet Wilhelmum civem de Rathibor, Rudgerum Iudicem de Matheiovkers, et Petrum cognomento Gorcicaz, et Braton de Dobroslauicz, qui stantes coram nobis iuraverunt in animabus suis supradictum Zyebotonem, quem quasi ab infancia cognoverant, numquam habuisse aliquod jus ad supradictam Sculticiam vel iudicium videlicet de Matheiovkers. In cuius rei evidenciam presentes conscripsimus Civitatisque nostre Sigillo fecimns roborari. Datum et actum Rathibor in die beatorum Proti et Iacincti martirum anno domini M°CCC° tercio. Testes vero qui presentes fuerunt. Thilo et Johannes advocati, Iohannes Macconis, Osualdus, Nicolaus Grabouec, Johannes de Byela Cives de Rathibor et alij quam plures Scabini et seniores Civitatis fide digni.

Mit dem beschädigten Siegel der Stadt Ratibor.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów